- LACEDAEMONIUM Regnum
- LACEDAEMONIUM Regnumincepit sub Lelege A. M. 2570. cum Sthenelus Argis imperaret. De quo, eiusqueve successoribus, usque ad Tisamenem, fil. Orestis, 13. et ultimum Regem ab Heraclidis pulsum, A. M. 2951. loquitur Paus. in Lacon. Hinc Heraclidarum, qui et Eurysthenidae et Agidae dicti, secunda Dynastia initium sumpsit, gemellis fratribus Procle et Eurysthene, filiis Aristodemi ex Argia, post Tisamenem et Penthilum fil. Orestis extutbatos, regno potitis: Hi capita geminae familiae Regiae: quarum una Euryslhenidarum s. Agidarum, celebrior, 31. Reges ad Agesipolim III. numeravit: altera Proclidarum vel Eurypontidarum, 24. tantum Reges habuit. Ioh. Marsham. epocham Lacedaemoniorum ponit Anno Attico 67. ex Marmore Arundell. ubi regnante Athenis Amphictyone in Laconica regnari coepisse dicitur, quod de Eurota, atque genero eius Lacedaemone intelligendum iudicar. Vide eum Can. Chron Sec. IX. Ante Lycurgi tempora, Lacedaemonii barbari, ignoti, obscuriqueve degebant: Primus ab illo splendor affulsit, qui tutor nepotis, ex fratre Polydecte, Charilli, regnum ei, donec adolesceret, conservavit: potentiâ tamen Regum non parum imminutâ frenoqueve plebi imposito, Senatum instituit, ex 32. viris, inter quos et Reges, quorum aequalis potentia, constantem. His proponere, quidquid crederent bono publico inserviturum: Coetus quoque dissolvere, interim nihil, absque populi consensu, concludere licebat. Theopompus Rex Ephoros cteavit, qui quasi Tribuni Pl. apud Rom. Regum Senatusqueve aequilibrium tuerentur, tuinâ Messeniorum et Argivorum, ubi Reges mmium pollebant, monitus. Virgines in hac Repub. iisdem cum Iuvenibus exercitiis applicitae, statis temporibus, in panegyri totius gentis, undae cum his saltabant, cantantes odas, quibus vel vituperati, qui male egissent, vel encomiis ornari, qui virtutibus illa meruissent. Uxores ducturi, obscuram iubebautur ingredi domum, ubi quisque primam ex puellis ibi asservatis, quae contigisset, pro uxore porro habere cogebatur, unde Lysander notam meruit, quod deformem nactus iliam dimiserit, pulchriore ductâ. Iuventus sollicite educabatur, servis inebriatis, quo illorum ineptiis vifis ab omni imtemperantia liberi abstinerent. Magistratus, Senesqueve honorare, luctae equisque regendis vacare, sollicite iussi: Sales argutos, et breviloquium didicêrunt: libertatis et dominandi adeo cupidi, ur incredibiles propterea labores ex facili tolerarent, belloqueve cuicumque gloriosum finem imponerent. Raptis quibusdam Spartianis virginibus, et occiso illas repetente Telecle Rege cum Messeniis per Annos 20. bellum gesserunt, a capta Amphia, usque ad Itones ruinam, An. 1. Olymp. 14. Quo Euphaaeo, Messeniorum Rege occiso, Aristodemus eius successor, Laccdaemonios tantâ strage affecit, ut filias uxoresqueve cuivis obvio prostituere coacti fuerint. Unde Parthenii prodiêrunt, qui trigesimo post Anno, Phalanto Duce, Tarentum in Italia occupârunt. Bello restaurato, Tyrtaei poetae ductu, superiores, 14. post Annis, arce hostium in monte Ira capta, illos m fugam coniecerunt. Reliquas eorum res gestas, apud Thermopylas, contra Persas, bello item Peloponnesiaco, quod An. 27. integros duravit, donec Athenae a Lysandro, A. 350. U. C. captae, Historici summnis laudibus evehunt. A Thebanis, ad Leuctra, victi Cleombrotum Regem amisêrunt, sua defendere satis in posterum habentes. A. 383. U. C. Nihilominus trennio post 10000. Arcadum, ne uno quidem amisso, stravêrunt Aliis dein bellis impliciti, sub Dario Cretam occupârunr, ab Alex. Mag. Ducibus victi, restitêrunt tamen, donec Nabis tyrannus superfuit. Philopoemenes tandem Sparta potitus, muros diruit legesqueve Lycurgi abolevit: Hinc Romanorum potestati subiecti, post variasvicissitudines, nunc Turcici iugi asperitatem experiuntur. Strabol. 8. p. 367. Thucyd. Xenoph. Diod. Sic. Iustin. Athen. Plutarch. etc. Vide Lacedaemon et Sparta. P. Mela l. 2. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.